Scriptum quod breuiter exponam supra mirabilia uniuersi
Walter Amirante
« Sapientia autem est, rerum diuinarum et humanarum causarumque,
quibus eae res continentur scientia, cuius studium qui uituperat
haud sane intellego quidnam sit quod laudandum putet. »
(Cicero, De officiis , II, 5,2)
Cogitanti mihi, lector optime, mirabilia uniuersi longe nobilissima esse uidentur et hominibus scientiae meritum esse existimare debemus. Ne nulla φιλοσοφια sine scientia concipi potest siquidem iam istanc rem aspeximus historia. Aristotele, Epicuro, Lucretio, Newton, Kant, Einstein et ceteris uera philosophiaque uera scientia, ut dicitur lingua italica, duae facies eiusdem nomismatis sunt. Nam hoc argumentum, quod sequitur, nos plane interpellat supra naturam uniuersi (quae nos effecit et quae continenter contradictiones facit). Una ex parte quando res mundi uel galaxiae uel naturae ipsius nos fallit agens; altera ex parte quod trans fallaciam est ueritas. Igitur nos in eas sine metu adducemus quamquam, factum fateor, argumentum de foramine obscuro non est facile narrare. Hoc autem planeque breuiter exponam tibi - uel conari polliceor - atque ex radicibus plurimis fontes sumam; et quae a peritis (Einstein, Grignani, Monaci, Barrau, Rovelli et ceteris) de rebus scientiarum audiique legi, et quae ipse in meis cogitationibus quaerendo animaduerti uel intuitus sum.
Quod black hole britannice uocatur, nos foramen obscurum appellare solemus. Id rationis generalis, quae ab Albert Einstein efficitur, est consecutio. Karl Schwarzschild enim ulteriorem sententiam proposuit per quam foramen, res singularis appellatur, penitus multas haberet proprietates. Primum foramen obscurum est regionis spatii-temporis quo campus grauitationis maxume agitur et quo etiam lux, sine mora, non potest erumpere; deinde istuc ex natura nasci potest quam ob rem corpus se contrahit magnopere perueniendo ad eam amplitudinem quae minor est radio grauitationis. Hodie possumus dicere radium grauitationis esse radium sphareae qui horizonta euentuom ostendit (nihil, ut supra declarauimus, exire potest hinc).
“Igitur unam horam apud illud in spatio aperto uel terra esse plurimos annos.”
Tunc uero oportebit demonstrare, quoniam uerae philosophiaeque uerae scientiae necessaria sunt documenta - uditorem enim liberum habere uolumus, non religionis servom. Utcumque Einstein ipse eis sententiis non credebat spectans et se persuasit rem singularem ueram non esse. Utrum uel certe arbitrabatur illam fallacem atque una ex parte ad exitium rationis suae natam. Tamen alii homines scientiae physicae probauerunt plausibilem esse illam rem, sed uero expectauisse oportebit tempora noua ut uera documenta inuenirentur - nuper possibile fuit propter undas grauitationis.
Bene sane, sed quo modo efficitur natura istuc foramen obscurum? Quom quaedam stella hydrogenum suom exhaurit, comprimens ad frigoris gradus se dirigit; id est quod limes Chandrasekhar, quod habet 1.39 massarum, ab ea stella magnopere superatur. Hinc particula fiunt relatiua dilabendo in ulteriore gradu: scilicet accedimus ad condicionem calamitosam. Ad haec iam sequontur tria genera artificiorum. Unum est cum uellemus gradi prope foremen obscurum; quid enim ageretur?
Nam si minime accedemus prope ad hoc in excogitando modum, aliud tempus haberemus quod tardius labitur propter massam grauitationis. Igitur unam horam apud illud in spatio aperto uel terra esse plurimos annos. Alterum genus est id, quod a propinquitate foramenis uidemus: si amicum uel amicam enim misimus peregrinatione ad medium illius, apud horizonta euentuom, suam imginem retinebitur nobis quasi in aeternum (cum ille continenter se ire pergeret ad medium). Denique, paradoxum supremum: uniuersus circiter 14,000,000,000 annos habet atque cum in medio (intus) foramenis uiueremus, paulum secundi - mirabile dictu - pro nobis ageret.
His rebus cognitis, debemus fortasse intellegere naturam a peritiis, qui claritatem magnam quaerunt, cum paucis formulis non potuisse explicare - tandem rationem chordarum esse plausibilem. Vel tunc, necessarium est dubitare de uoluntate illius claritatis. Itaque, uti supra demonstrauimus, duplex ueritas est naturae: ea quae apparet nobis atque ea quae trans faciem rerum incolit. Noli obliuisci: utramque ueritatem esse ueram. Réalité, realidad, realtà, reality, realität, realiteit, realitate latine ueritas dicitur. Paradoxum est ueritas; ueritas est paradoxum; nos in ueritate sumus. Cura ut ualeas.
コメント